1. nunc autem derident me juniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei

2. quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni

3. egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria

4. et mandebant herbas et arborum cortices et radix juniperorum erat cibus eorum

5. qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant

6. in desertis habitabant torrentium et in cavernis terræ vel super glaream

7. qui inter hujuscemodi lætabantur et esse sub sentibus delicias conputabant

8. filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes

9. nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium

10. abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur

11. faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum

12. ad dexteram orientis calamitatis meæ ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis

13. dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et prævaluerunt et non fuit qui ferret auxilium

14. quasi rupto muro et aperta janua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt

15. redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea

16. nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis

17. nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt

18. in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicæ sic cinxerunt me

19. conparatus sum luto et adsimilatus favillæ et cineri

20. clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me

21. mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuæ adversaris mihi

22. elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide

23. scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi

24. verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis

25. flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi

26. expectabam bona et venerunt mihi mala præstolabar lucem et eruperunt tenebræ

27. interiora mea efferbuerunt absque ulla requie prævenerunt me dies adflictionis

28. mærens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi

29. frater fui draconum et socius strutionum

30. cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt præ caumate

31. versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium





“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina