1. ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio

2. intuensque Tobiam Raguhel dixit Annæ uxori suæ quam similis est juvenis iste consobrino meo

3. et cum hæc dixisset ait unde estis juvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven

4. dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus

5. cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater hujus est

6. et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et plorans super collum ejus

7. dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri filius es

8. et Anna uxor ejus et Sarra filia ipsorum lacrimatæ sunt

9. postquam autem locuti sunt præcepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum

10. Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram filiam tuam

11. quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis septem viris et timere cœpit ne forte et huic similiter accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum

12. dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non potuit habere illam

13. tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas meas in conspectu suo admiserit

14. et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suæ secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam

15. et adprehendens dexteram filiæ suæ dexteræ Tobiæ tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis

16. et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii

17. et post hæc epulati sunt benedicentes Deum

18. vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et præcepit ei ut præpararet alterum cubiculum

19. et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est

20. dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quo perpessa es





“Imitemos o coração de Jesus, especialmente na dor, e assim nos conformaremos cada vez mais e mais com este coração divino para que, um dia, lá em cima no Céu, também nós possamos glorificar o Pai celeste ao lado daquele que tanto sofreu”. São Padre Pio de Pietrelcina