1. in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum

2. quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos

3. vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu ejus sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum præparatus est egressus ejus et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ

4. quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Juda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens

5. propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et judicia tua quasi lux egredientur

6. quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta

7. ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi prævaricati sunt in me

8. Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine

9. et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt

10. in domo Israël vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israël

11. sed et Juda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei





A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina