Löydetty 16 Tulokset: Alienigenarum

  • Et, cum cessasset tumultus viro rum, qui erant in circuitu conci lii, dixit Holofernes princeps militiae virtutis Assyriae ad Achior coram omni populo alienigenarum et ad omnes filios Moab: (Liber Iudith 6, 1)

  • “Domine, Deus patris mei Simeon, cui dedisti in manu gladium in ultionem alienigenarum, qui solverunt cingulum virginis in coinquinationem et denudaverunt femur in confusionem et coinquinaverunt matricem in improperium. Dixisti enim: “Non sic erit!”; et fecerunt. (Liber Iudith 9, 2)

  • Emitte manum tuam de alto; eripe me et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienigenarum, (Liber Psalmorum 144, 7)

  • Eripe me et libera me de manu filiorum alienigenarum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera mendacii. (Liber Psalmorum 144, 11)

  • Et audierunt mercatores regionis nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et compedes et venerunt in castra, ut acciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum. (Liber I Maccabaeorum 3, 41)

  • Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)

  • fugerunt omnes in terram alienigenarum. (Liber I Maccabaeorum 4, 22)

  • Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa, quae acciderant; (Liber I Maccabaeorum 4, 26)

  • Et vidit exercitum fortem et oravit et dixit: “Benedictus es, Salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manu Ionathae filii Saul et armigeri eius. (Liber I Maccabaeorum 4, 30)

  • dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida et Tyro et Sidone et omnem Galilaeam alienigenarum, ut nos consumant. (Liber I Maccabaeorum 5, 15)

  • Et movit castra, ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Maresam. (Liber I Maccabaeorum 5, 66)

  • Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 68)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina