Löydetty 42 Tulokset: Angeli

  • Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram (Liber Genesis 19, 1)

  • Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: “Surge, tolle uxorem tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis”. (Liber Genesis 19, 15)

  • Iacob quoque abiit itinere, quo coeperat, fueruntque ei obviam angeli Dei. (Liber Genesis 32, 2)

  • et non praevaluit David ire, ut ibi obsecraret Deum; nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini. (Liber I Paralipomenon 21, 30)

  • Et benedixerunt Deum caeli et dixerunt: “Benedictus es, Deus, in omni benedictione sancta et munda, et benedicant tibi omnes sancti tui et omnis creatura tua; et omnes angeli tui et electi tui benedicant tibi in omnia saecula! (Liber Thobis 8, 15)

  • et lacrimatus est et dixit ei: “Video te, fili, lumen oculorum meorum!”. Et dixit: “Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omnia saecula, (Liber Thobis 11, 14)

  • Confundantur omnes, qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli eius. (Liber Psalmorum 97, 7)

  • Benedicite Domino, omnes angeli eius, potentes virtute, facientes verbum illius in audiendo vocem sermonum eius. (Liber Psalmorum 103, 20)

  • Laudate eum, omnes angeli eius, laudate eum, omnes virtutes eius. (Liber Psalmorum 148, 2)

  • Ecce praecones clamabunt foris, angeli pacis amare flebunt. (Liber Isaiae 33, 7)

  • Benedicite, angeli Domini, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 59)

  • Et Iesua erat indutus vestibus sordidis et stabat ante faciem angeli. (Prophetia Zachariae 3, 3)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.”(Pe Pio) São Padre Pio de Pietrelcina