Löydetty 49 Tulokset: Bethlehem

  • Mortua est ergo Rachel et sepulta est in via, quae ducit Ephratham; haec est Bethlehem. (Liber Genesis 35, 19)

  • Mihi enim, quando veniebam de Paddanaram, mortua est Rachel mater tua in terra Chanaan in ipso itinere, cum adhuc esset spatium aliquod usque ad Ephratham, et sepelivi eam iuxta viam Ephrathae, quae alio nomine appellatur Bethlehem”. (Liber Genesis 48, 7)

  • et Mareth et Bethanoth et Eltecon: civitates sex et villae earum. Thecue et Ephratha — haec est Bethlehem — et Phegor et Etam et Culon et Tatam et Sores et Carem et Gallim et Bether et Manahath: civitates undecim et villae earum. (Liber Iosue 15, 59)

  • et Cateth et Naalol et Semeron et Iedala et Bethlehem: civitates duodecim et villae earum. (Liber Iosue 19, 15)

  • Post hunc iudicavit Israel Abesan de Bethlehem. (Liber Iudicum 12, 8)

  • mortuusque est ac sepultus in Bethlehem. (Liber Iudicum 12, 10)

  • Fuit quoque adulescens de Bethlehem Iudae ex cognatione Iudae; eratque ipse Levites et habitabat ibi ut advena. (Liber Iudicum 17, 7)

  • Egressusque de civitate Bethlehem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum repperisset. Cumque iter faciens venisset in monte Ephraim usque ad domum Michae, (Liber Iudicum 17, 8)

  • interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit: “Levita sum de Bethlehem Iudae et vado, ut habitem, ubi potuero et utile mihi esse perspexero”. (Liber Iudicum 17, 9)

  • Fuit quidam vir Levi tes habitans ut advena in extrema parte montis Ephraim, qui accepit concubinam de Bethlehem Iudae. (Liber Iudicum 19, 1)

  • Quae irritata reversa est in domum patris sui in Bethlehem mansitque apud eum quattuor mensibus. (Liber Iudicum 19, 2)

  • Qui respondit ei: “Profecti sumus de Bethlehem Iudae et pergimus ad locum meum, qui est in extrema parte montis Ephraim, unde profectus sum in Bethlehem. Et nunc vado ad domum meam, nullusque sub tectum suum me vult recipere (Liber Iudicum 19, 18)


“Não há nada mais inaceitável do que uma mulher caprichosa, frívola e arrogante, especialmente se é casada. Uma esposa cristã deve ser uma mulher de profunda piedade em relação a Deus, um anjo de paz na família, digna e agradável em relação ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina