Löydetty 9 Tulokset: Consecutus

  • Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum, cum Laban, consecutus eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. (Liber Genesis 31, 25)

  • Quod cum audisset rex, ait: “Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est?”. Dixeruntque ei servi illius ac ministri: “Nihil omnino mercedis accepit”. (Liber Esther 6, 3)

  • David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula. (Liber I Maccabaeorum 2, 57)

  • Et respondit tribunus: “Ego multa summa civitatem hanc consecutus sum”. Et Paulus ait: “Ego autem et natus sum”. (Actus Apostolorum 22, 28)

  • Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt, (Epistula ad Romanos 11, 7)

  • De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. (Epistula I ad Corinthios 7, 25)

  • qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate; (Epistula I ad Timotheum 1, 13)

  • sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum, qui credituri sunt illi in vitam aeternam. (Epistula I ad Timotheum 1, 16)

  • Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur. (Epistula ad Hebraeos 11, 4)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina