Löydetty 515 Tulokset: Cumque

  • Cumque vidisset anulum in naribus et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis: “Haec locutus est mihi homo”, venit ad virum, qui stabat iuxta camelos et prope fontem aquae; (Liber Genesis 24, 30)

  • Cumque vocata venisset, sciscitati sunt: “Vis ire cum homine isto?”. Quae ait: “Vadam”. (Liber Genesis 24, 58)

  • Et egressus est Isaac ad lamentandum in agro, inclinata iam die. Cumque levasset oculos, vidit camelos venientes. (Liber Genesis 24, 63)

  • Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua. (Liber Genesis 26, 8)

  • sume arma tua, pharetram et arcum, et egredere in agrum. Cumque venatu aliquid apprehenderis, (Liber Genesis 27, 3)

  • Dixitque Esau ad patrem suum: “Num unam tantum benedictionem habes, pater mi? Mihi quoque obsecro, ut benedicas!”. Cumque eiulatu magno fleret, (Liber Genesis 27, 38)

  • Cumque dimisisset eum Isaac, profectus est in Paddanaram ad Laban filium Bathuel Aramaei fratrem Rebeccae matris Iacob et Esau. (Liber Genesis 28, 5)

  • Cumque venisset ad quendam locum et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus, qui iacebant, et supponens capiti suo dormivit in eodem loco. (Liber Genesis 28, 11)

  • Cumque evigilasset Iacob de somno, ait: “Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam”. (Liber Genesis 28, 16)

  • Cumque fugisset cum omnibus, quae possidebat, et, amne transmisso, pergeret contra montem Galaad, (Liber Genesis 31, 21)

  • Cumque nocte surrexisset, tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc; (Liber Genesis 32, 23)

  • Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob. (Liber Genesis 35, 5)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina