Löydetty 38 Tulokset: Custodite

  • Custodite verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum. (Liber Exodus 12, 24)

  • Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo. (Liber Exodus 23, 13)

  • Custodite sabbatum, sanctum est enim vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. (Liber Exodus 31, 14)

  • Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus. (Liber Leviticus 18, 5)

  • Vos autem custodite legitima mea atque iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus, qui peregrinatur apud vos. (Liber Leviticus 18, 26)

  • Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 18, 30)

  • Unusquisque matrem et patrem suum timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 3)

  • Leges meas custodite. Iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris. (Liber Leviticus 19, 19)

  • Sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 30)

  • Custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 19, 37)

  • Custodite praecepta mea et facite ea. Ego Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 20, 8)

  • Custodite omnes leges meas atque omnia iudicia et facite ea, ne et vos evomat terra, quam intraturi estis et habitaturi. (Liber Leviticus 20, 22)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina