Löydetty 1103 Tulokset: Det

  • ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo conventus. Reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi conventus; (Liber Leviticus 4, 18)

  • Et tinguat sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato ponetque super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius. (Liber Leviticus 4, 25)

  • Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et ponet super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad basim eius. (Liber Leviticus 4, 30)

  • Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et ponens super cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius. (Liber Leviticus 4, 34)

  • Tradetque eam sacerdoti, qui, plenum ex toto pugillum in memoriale hauriens, cremabit in altari super incensis Domini: sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 12)

  • si quis sic peccaverit et deliquerit, reddet omnia, quae per rapinam vel calumniam abstulerit vel deposita retinuerit vel perdita invenerit (Liber Leviticus 5, 23)

  • vel de quibus peierarit, et restituet integra et quintam insuper addet partem domino, cui damnum intulerat, in die sacrificii pro delicto. (Liber Leviticus 5, 24)

  • Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, et panis absque fermento comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi conventus comedent illam. (Liber Leviticus 6, 9)

  • omne enim sacrificium similae sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo”. (Liber Leviticus 6, 16)

  • Sacerdos, qui offert, comedet illud in loco sancto, in atrio tabernaculi conventus. (Liber Leviticus 6, 19)

  • Omne autem sacrificium pro peccato, de cuius sanguine infertur in tabernaculum conventus ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. (Liber Leviticus 6, 23)

  • idcirco, ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto; sanguis eius per gyrum fundetur altaris. (Liber Leviticus 7, 2)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina