Löydetty 569 Tulokset: Domus

  • Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “Filius tuus vivit”, et credidit ipse et domus eius tota. (Evangelium secundum Ioannem 4, 53)

  • Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti. (Evangelium secundum Ioannem 12, 3)

  • Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis”. (Actus Apostolorum 2, 36)

  • Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: “Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? (Actus Apostolorum 7, 42)

  • hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui est domus iuxta mare”. (Actus Apostolorum 10, 6)

  • qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu et universa domus tua”. (Actus Apostolorum 11, 14)

  • Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: “Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete”; et coegit nos. (Actus Apostolorum 16, 15)

  • At illi dixerunt: “Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua”. (Actus Apostolorum 16, 31)

  • Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae. (Actus Apostolorum 18, 7)

  • Scimus enim quoniam, si terre stris domus nostra huius taber naculi dissolvatur, aedificationem ex Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis. (Epistula II ad Corinthios 5, 1)

  • Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia; (Epistula I ad Timotheum 5, 14)

  • prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. (Epistula ad Titum 2, 5)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina