Löydetty 234 Tulokset: Facta

  • Dixitque Deus: “Fiat lux”. Et facta est lux. (Liber Genesis 1, 3)

  • et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. (Liber Genesis 7, 12)

  • et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. (Liber Genesis 10, 30)

  • Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra. (Liber Genesis 12, 10)

  • Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra. (Liber Genesis 13, 7)

  • Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas. (Liber Genesis 15, 17)

  • Vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel dicens: “Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea”. (Liber Genesis 32, 31)

  • Habuit quoque in comitatu currus et equites; et facta est turba non modica. (Liber Genesis 50, 9)

  • Et comedent ea, quibus expiatio facta fuerit ad implendum manus eorum, ad sanctificandum eos. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancta sunt. (Liber Exodus 29, 33)

  • cortinas atrii et velum in introitu atrii, quod est circa habitaculum et altare, funiculos et vasa ministerii, omnia, quae facta sunt, ut eis laborent. (Liber Numeri 4, 26)

  • Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus hominem super terram, et a summo caeli usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est, (Liber Deuteronomii 4, 32)

  • et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris, et abominatio haec facta est in Israel, (Liber Deuteronomii 17, 4)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina