Löydetty 29 Tulokset: Hiram

  • Eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram. (Liber Genesis 38, 1)

  • Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum pro parietibus; et aedificaverunt domum David. (Liber II Samuelis 5, 11)

  • Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem; audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius, quia amicus fuerat Hiram David omni tempore. (Liber I Regum 5, 15)

  • Misit autem et Salomon ad Hiram dicens: (Liber I Regum 5, 16)

  • Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde et ait: “Benedictus Dominus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum”. (Liber I Regum 5, 21)

  • Et misit Hiram ad Salomonem dicens: “Audivi, quaecumque mandasti mihi; ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. (Liber I Regum 5, 22)

  • Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna iuxta omnem voluntatem eius. (Liber I Regum 5, 24)

  • Salomon autem praebebat Hiram viginti milia chororum tritici in cibum domui eius et viginti choros purissimi olei; haec tribuebat Salomon Hiram per annos singulos. (Liber I Regum 5, 25)

  • Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei; et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt foedus ambo. (Liber I Regum 5, 26)

  • dolaverunt ergo caementarii Salomonis, caementarii Hiram et Giblii ligna et lapides et praeparaverunt ad aedificandam domum. (Liber I Regum 5, 32)

  • Misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyro, (Liber I Regum 7, 13)

  • Fecit quoque Hiram lebetes et vatilla et phialas et perfecit omne opus regi Salomoni in templo Domini; (Liber I Regum 7, 40)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina