Löydetty 461 Tulokset: Iesus
Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. (Evangelium secundum Ioannem 11, 17)
Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. (Evangelium secundum Ioannem 11, 20)
Dicit illi Iesus: “Resurget frater tuus”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 23)
Dixit ei Iesus: “Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet; (Evangelium secundum Ioannem 11, 25)
nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. (Evangelium secundum Ioannem 11, 30)
Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 32)
Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum (Evangelium secundum Ioannem 11, 33)
Lacrimatus est Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 11, 35)
Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. (Evangelium secundum Ioannem 11, 38)
Ait Iesus: “Tollite lapidem!”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “Domine, iam foetet; quatriduanus enim est!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)
Dicit ei Iesus: “Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei?”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 40)
Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: “Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me. (Evangelium secundum Ioannem 11, 41)