Löydetty 341 Tulokset: Illos

  • Quia non sicut illos combussit in inquisitionem cordis illorum et in nos non ultus est, sed in monitionem flagellat Dominus appropinquantes sibi”. (Liber Iudith 8, 27)

  • Et dixit Iudith ad illos: “Audite me, fratres, et acci pientes caput hoc suspendite illud super propugnaculum muri nostri. (Liber Iudith 14, 1)

  • Et accipientes illi arma sua ibunt in castra sua et suscitabunt duces virtutis Assyriae concurrentque ad tabernaculum Holofernis et non invenient illum, et incidet in illos timor, et fugient a facie vestra. (Liber Iudith 14, 3)

  • Et subsecuti vos et omnes, qui incolunt omnem finem Israel, prosternite illos in viis illorum. (Liber Iudith 14, 4)

  • Filii autem Assyriae, ut viderunt illos, miserunt ad praepositos suos, et illi venerunt ad duces et ad tribunos et ad omnes principes suos. (Liber Iudith 14, 12)

  • Et incidit in illos timor et tremor, et non erat homo, qui maneret contra faciem proximi sui adhuc, sed effusi simul fugiebant in omnem viam campi et montanae. (Liber Iudith 15, 2)

  • Et, qui castra collocaverant in montana circa Betuliam, in fugam conversi sunt. Et tunc filii Israel, omnis vir bellator eorum, diffusi sunt in illos. (Liber Iudith 15, 3)

  • Ut autem audierunt filii Israel, omnes simul irruerunt in illos et concidebant illos usque Chobam. Similiter autem et, qui in Ierusalem erant, advenerunt ex omni montana; renuntiata enim sunt illis, quae facta sunt in castris inimicorum illorum. Et qui in Galaad et qui in Galilaea erant, persecuti sunt illos et percusserunt eos plaga magna, donec transirent Damascum et terminos eorum. (Liber Iudith 15, 5)

  • Et, ut exiit ad illos Iudith, benedixerunt simul eam omnes et dixerunt ad illam: “Tu exaltatio Ierusalem, tu gloria magna Israel, tu laus magna generis nostri. (Liber Iudith 15, 9)

  • Dominus omnipotens sprevit illos et confudit illos in manu feminae! (Liber Iudith 16, 5)

  • Filii puellarum compunxerunt illos et tamquam pueros ultroneos vulnerabant; perierunt a praelio Domini mei. (Liber Iudith 16, 12)

  • Vae gentibus assurgentibus generi meo! Dominus omnipotens vindicabit illos, in die iudicii visitabit eos, ut det ignem et vermes in carnes eorum, et comburentur, ut sentiant usque in aeternum”. (Liber Iudith 16, 17)


“O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor”. São Padre Pio de Pietrelcina