Löydetty 30 Tulokset: Interfecerunt

  • et reges eorum Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, quinque principes gentis, Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio; (Liber Numeri 31, 8)

  • Et interfecerunt omnia, quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem; boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. (Liber Iosue 6, 21)

  • Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer; habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc et factus est tributarius. (Liber Iosue 16, 10)

  • Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium. (Liber Iudicum 20, 35)

  • Qui remanserant, fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram, cuius vocabulum est Remmon. Quasi racemos colligentes occiderunt in viis quinque milia viros. Et cum instantius eos persequerentur usque Gadaam, interfecerunt etiam alios duo milia. (Liber Iudicum 20, 45)

  • Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in proelio. (Liber II Samuelis 3, 30)

  • Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum; sublatoque capite eius, abierunt per viam Arabae tota nocte. (Liber II Samuelis 4, 7)

  • quanto magis nunc, cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua super lectum suum, non quaeram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra?”. (Liber II Samuelis 4, 11)

  • Praecepit itaque David pueris, et interfecerunt eos; praecidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron. Caput autem Isbaal tulerunt et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron. (Liber II Samuelis 4, 12)

  • et cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum. (Liber II Samuelis 18, 15)

  • et ingressi duo viri filii Belial sederunt contra eum et illi, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: “Maledixit Naboth Deum et regem”. Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt; (Liber I Regum 21, 13)

  • Factaque est contra eum coniuratio in Ierusalem, at ille fugit in Lachis; miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi. (Liber II Regum 14, 19)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina