Löydetty 297 Tulokset: Magna

  • Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna; et corruerunt vulnerati ex Israel quingenta milia virorum fortium. (Liber II Paralipomenon 13, 17)

  • In temporibus illis non erat pax egredienti et ingredienti sed perturbatio magna multa in cunctis habitatoribus terrarum; (Liber II Paralipomenon 15, 5)

  • Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubarum et in sonitu bucinarum. (Liber II Paralipomenon 15, 14)

  • Veneruntque nuntii et indicaverunt Iosaphat dicentes: “Venit contra te multitudo magna de his locis, quae trans mare sunt, de Edom, et ecce consistunt in Asasonthamar, quae est Engaddi”. (Liber II Paralipomenon 20, 2)

  • Porro Levitae de filiis Caath, de filiis Core scilicet, surrexerunt et laudabant Dominum, Deum Israel, voce magna in excelsum. (Liber II Paralipomenon 20, 19)

  • Reversusque est omnis vir Iudae et Ierusalem et Iosaphat ante eos in Ierusalem cum laetitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis; (Liber II Paralipomenon 20, 27)

  • ecce Dominus percutiet plaga magna populum tuum, filios et uxores tuas universamque substantiam tuam; (Liber II Paralipomenon 21, 14)

  • Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum verbis David et Asaph videntis; qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt. (Liber II Paralipomenon 29, 30)

  • Congregatus est ergo in Ierusalem populus multus, ut faceret sollemnitatem Azymorum in mense secundo, ecclesia magna valde. (Liber II Paralipomenon 30, 13)

  • Valde magna enim pars populi, de Ephraim et Manasse et Issachar et Zabulon, non erant mundati; et comederunt Pascha non iuxta, quod scriptum est. Et oravit pro eis Eze chias dicens: “Dominus bonus propitietur (Liber II Paralipomenon 30, 18)

  • Feceruntque filii Israel, qui inventi sunt in Ierusalem, sollemnitatem Azymorum septem diebus in laetitia magna, laudaverunt Dominum et per singulos dies Levitae et sacerdotes per organa benesonantia. (Liber II Paralipomenon 30, 21)

  • Plurimi etiam senes de sacerdotibus et Levitis et principibus familiarum, qui viderant oculis suis prius templum in loco suo, flebant voce magna; et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem. (Liber Esdrae 3, 12)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina