Löydetty 32 Tulokset: Manasses

  • Vocavitque nomen primogeniti Manasses dicens: “Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domus patris mei”. (Liber Genesis 41, 51)

  • Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. (Liber Genesis 46, 20)

  • Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti, antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. (Liber Genesis 48, 5)

  • Hereditaverunt illas filii Ioseph Manasses et Ephraim. (Liber Iosue 16, 4)

  • Manasses quoque non occupavit Bethsan et Thanach cum viculis suis nec expulit habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis; mansitque Chananaeus in terra hac. (Liber Iudicum 1, 27)

  • Dormivitque Ezechias cum patribus suis; et regnavit Manasses filius eius pro eo. (Liber II Regum 20, 21)

  • Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Haphsiba. (Liber II Regum 21, 1)

  • “Quia fecit Manasses rex Iudae abominationes istas pessimas super omnia, quae fecerunt Amorraei ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in idolis suis, (Liber II Regum 21, 11)

  • Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Ierusalem usque ad summum, absque peccatis suis, quibus peccare fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino. (Liber II Regum 21, 16)

  • Dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza; et regnavit Amon filius eius pro eo. (Liber II Regum 21, 18)

  • Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius, (Liber II Regum 21, 20)

  • Altaria quoque, quae erant super tectum cenaculi Achaz, quae fecerant reges Iudae, et altaria, quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex et contrivit ea ibi et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron. (Liber II Regum 23, 12)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina