Löydetty 60 Tulokset: Mirabilia

  • Quis similis tui in diis, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? (Liber Exodus 15, 11)

  • Respondit Dominus: “Ego inibo pactum coram universo populo tuo; mirabilia faciam, quae numquam visa sunt super totam terram nec in ullis gentibus, ut cernat cunctus populus, in cuius es medio, opus Domini terribile, quod facturus sum tecum. (Liber Exodus 34, 10)

  • Dixitque Iosue ad populum: “Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia”. (Liber Iosue 3, 5)

  • Dixitque ei Gedeon: “Obsecro, domine mi, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia? Ubi sunt omnia mirabilia eius, quae narraverunt patres nostri atque dixerunt: “De Aegypto eduxit nos Dominus”? Nunc autem dereliquit nos Dominus et tradidit in manu Madian”. (Liber Iudicum 6, 13)

  • Tulit itaque Manue haedum de capris et oblationem similae et posuit super petram offerens Domino, qui facit mirabilia; ipse autem et uxor eius intuebantur. (Liber Iudicum 13, 19)

  • Canite ei et psallite et narrate omnia mirabilia eius. (Liber I Paralipomenon 16, 9)

  • Narrate in gentibus gloriam eius, in cunctis populis mirabilia illius. (Liber I Paralipomenon 16, 24)

  • qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero; (Liber Iob 5, 9)

  • Qui facit magna et incomprehensibilia et mirabilia, quorum non est numerus. (Liber Iob 9, 10)

  • Ausculta haec, Iob; sta et considera mirabilia Dei. (Liber Iob 37, 14)

  • Numquid nosti semitas nubium magnas et mirabilia perfecti scientia? (Liber Iob 37, 16)

  • Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quae excederent scientiam meam. (Liber Iob 42, 3)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina