Löydetty 31 Tulokset: Mittet

  • Dominus, Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi et iuravit mihi dicens: "Semini tuo dabo terram hanc", ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo. (Liber Genesis 24, 7)

  • "Dominus, ait, in cuius conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam; accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei. (Liber Genesis 24, 40)

  • Quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam in sacrificium pro peccato; non mittet in eam oleum, nec turis aliquid imponet, quia sacrificium pro peccato est. (Liber Leviticus 5, 11)

  • et de olei log mittet in manum suam sinistram (Liber Leviticus 14, 15)

  • olei vero partem mittet in manum suam sinistram. (Liber Leviticus 14, 26)

  • Reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput hominis, qui purificatur, in expiationem eius coram Domino; (Liber Leviticus 14, 29)

  • assumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento habitaculi mittet in eam. (Liber Numeri 5, 17)

  • Lignum quoque cedrinum et hyssopum coccumque sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat. (Liber Numeri 19, 6)

  • Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat, qui te fugerint et latere potuerint. (Liber Deuteronomii 7, 20)

  • Mittet Dominus super te maledictionem et conturbationem et increpationem in omnia opera tua, quae facies, donec conterat te et perdat velociter propter adinventiones tuas pessimas, in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28, 20)

  • Et, quodcumque reliquum fuerit de domo Iudae, mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum; (Liber II Regum 19, 30)

  • Quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum: Non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occurret ei clipeo nec fundet aggerem circa eam. (Liber II Regum 19, 32)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina