Löydetty 167 Tulokset: Monte

  • Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 25, 40)

  • Et eriges habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est. (Liber Exodus 26, 30)

  • Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient. (Liber Exodus 27, 8)

  • Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei. (Liber Exodus 31, 18)

  • Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit”. (Liber Exodus 32, 1)

  • Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte (Liber Exodus 32, 15)

  • Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb. (Liber Exodus 33, 6)

  • Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis faciei suae ex consortio sermonis Domini. (Liber Exodus 34, 29)

  • venerunt ad eum etiam omnes filii Israel; quibus praecepit cuncta, quae audierat a Domino in monte Sinai. (Liber Exodus 34, 32)

  • quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandavit filiis Israel, ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai. (Liber Leviticus 7, 38)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens: (Liber Leviticus 25, 1)

  • Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter se et inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26, 46)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina