Löydetty 10 Tulokset: Perierat

  • nec dilaceratum a bestia ostendi tibi: ego damnum omne reddebam; quidquid die noctuque furto perierat, a me exigebas. (Liber Genesis 31, 39)

  • quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et robur iuvenile perierat totum. (Liber Iob 30, 2)

  • Quae cum vidisset quoniam exspectaverat, et perierat spes eius, tulit alium de leunculis suis, leonem constituit eum. (Prophetia Ezechielis 19, 5)

  • quod infirmum fuit, non consolidastis et, quod aegrotum, non sanastis; quod fractum est, non alligastis et, quod eiectum est, non reduxistis et, quod perierat, non quaesistis et super forte imperabatis cum violentia. (Prophetia Ezechielis 34, 4)

  • Quod perierat, requiram et, quod eiectum erat, reducam et, quod confractum fuerat, alligabo et, quod infirmum erat, consolidabo et, quod pingue et forte, custodiam et pascam illas in iudicio. (Prophetia Ezechielis 34, 16)

  • “Quis ex vobis homo, qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam? (Evangelium secundum Lucam 15, 4)

  • et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: “Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat”. (Evangelium secundum Lucam 15, 6)

  • quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est”. Et coeperunt epulari. (Evangelium secundum Lucam 15, 24)

  • epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est””. (Evangelium secundum Lucam 15, 32)

  • venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat”. (Evangelium secundum Lucam 19, 10)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina