Löydetty 100 Tulokset: Prius

  • Et profectus est de mansione in mansionem a Nageb in Bethel usque ad locum, ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, (Liber Genesis 13, 3)

  • in loco altaris, quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini. (Liber Genesis 13, 4)

  • Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul. (Liber Genesis 19, 4)

  • Abraham autem consurgens mane venit ad locum, ubi steterat prius cum Domino, (Liber Genesis 19, 27)

  • Cui dixit Iacob: “Vende mihi prius primogenita tua”. (Liber Genesis 25, 31)

  • Appellavitque nomen loci illius Bethel; prius autem urbs vocabatur Luza. (Liber Genesis 28, 19)

  • Ibique exterriti dixerunt mutuo: “Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros”. (Liber Genesis 43, 18)

  • Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?". (Liber Genesis 44, 19)

  • “Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius, sed ipsi vadant et colligant stipulas. (Liber Exodus 5, 7)

  • Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos; nec minuetis quidquam. Vacant enim et idcirco vociferantur dicentes: "Eamus et sacrificemus Deo nostro". (Liber Exodus 5, 8)

  • Exactores quoque instabant dicentes: “Complete opus vestrum cotidie, ut prius facere solebatis, quando dabantur vobis paleae”. (Liber Exodus 5, 13)

  • Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: “Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie?”. (Liber Exodus 5, 14)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina