Löydetty 24 Tulokset: Radices

  • Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus. (Liber Genesis 35, 8)

  • Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. (Liber Exodus 19, 17)

  • Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. (Liber Exodus 24, 4)

  • Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis. (Liber Exodus 32, 19)

  • et Arabam atque Iordanem et terminos a Chenereth usque ad mare Arabae, quod est mare Salis, ad radices montis Phasga contra orientem. (Liber Deuteronomii 3, 17)

  • Et accessistis et stetistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum, erantque in eo tenebrae, nubes et caligo. (Liber Deuteronomii 4, 11)

  • omnem Arabam trans Iordanem ad orientalem plagam usque ad mare Arabae et usque ad radices montis Phasga. (Liber Deuteronomii 4, 49)

  • Chananaeum in oriente et occidente, et Amorraeum atque Hetthaeum ac Pherezaeum et Iebusaeum in montanis, Hevaeum quoque, qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha. (Liber Iosue 11, 3)

  • et in Araba usque ad mare Chenereth in oriente et usque ad mare Arabae, quod est mare Salsissimum, ad orientalem plagam in via, quae ducit Bethiesimoth, et in australi parte, quae iacet ad radices Phasga. (Liber Iosue 12, 3)

  • Super acervum petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur. (Liber Iob 8, 17)

  • Deorsum radices eius siccantur, sursum autem atteruntur rami eius. (Liber Iob 18, 16)

  • Purgasti locum in conspectu eius, plantasti radices eius, et implevit terram. (Liber Psalmorum 80, 10)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina