Löydetty 102 Tulokset: Singulos

  • Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis: “Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem”. (Liber Genesis 32, 17)

  • Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti, et ille recusabat stuprum. (Liber Genesis 39, 10)

  • Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum. (Liber Genesis 45, 15)

  • Videbantque se praefecti filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: “Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies”; (Liber Exodus 5, 19)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Ecce ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non. (Liber Exodus 16, 4)

  • Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit quam colligere solebant per singulos dies”. (Liber Exodus 16, 5)

  • In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est duo gomor per singulos homines. Venerunt autem omnes principes congregationis et narraverunt Moysi. (Liber Exodus 16, 22)

  • Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. (Liber Exodus 23, 14)

  • Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes. (Liber Exodus 25, 26)

  • quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem. (Liber Exodus 26, 16)

  • et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare expians illud et unges illud in sanctificationem. (Liber Exodus 29, 36)

  • Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies iugiter, (Liber Exodus 29, 38)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina