Löydetty 161 Tulokset: Spiritum

  • sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem, et spiritum et vitam vobis iterum cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius”. (Liber II Maccabaeorum 7, 23)

  • Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum meum et ostendam vobis verba mea. (Liber Proverbiorum 1, 23)

  • Lingua placabilis lignum vitae, sed obliquitas in ea conteret spiritum. (Liber Proverbiorum 15, 4)

  • Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero confractum, quis poterit sustinere? (Liber Proverbiorum 18, 14)

  • Urbs diruta et absque muro vir, qui non potest cohibere spiritum suum. (Liber Proverbiorum 25, 28)

  • Totum spiritum suum profert stultus; sapiens mitigat eum in posterum. (Liber Proverbiorum 29, 11)

  • Quis ascendit in caelum atque descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis statuit omnes terminos terrae? Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti? (Liber Proverbiorum 30, 4)

  • Non est in hominis potestate dominari super spiritum nec cohibere spiritum, nec habet potestatem supra diem mortis, nec ulla remissio est ingruente bello, neque salvabit impietas impium. (Liber Ecclesiastes 8, 8)

  • Consilium autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? (Liber Sapientiae 9, 17)

  • Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. (Liber Sapientiae 11, 20)

  • Sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut violentam aquam aut luminaria caeli, rectores orbis terrarum, deos putaverunt. (Liber Sapientiae 13, 2)

  • quoniam ignoravit, qui se finxit et qui inspiravit illi animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. (Liber Sapientiae 15, 11)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina