Löydetty 118 Tulokset: Templo

  • Quare calce abicitis victimam meam et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut impinguaremini primitiis omnis sacrificii Israel populi mei? (Liber I Samuelis 2, 29)

  • Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel; et non erit senex in domo tua omnibus diebus. (Liber I Samuelis 2, 32)

  • Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. (Liber I Samuelis 3, 3)

  • Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan. (Liber I Samuelis 31, 10)

  • In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; et exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures eius. (Liber II Samuelis 22, 7)

  • Fecitque in templo fenestras cum marginibus et cancellis. (Liber I Regum 6, 4)

  • Nihilque erat in templo, quod non auro tegeretur; sed et totum altare Dabir texit auro. (Liber I Regum 6, 22)

  • Fecit quoque Hiram lebetes et vatilla et phialas et perfecit omne opus regi Salomoni in templo Domini; (Liber I Regum 7, 40)

  • Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria, (Liber I Regum 16, 32)

  • Hoc autem solum ignoscat Dominus servo tuo, quando ingreditur dominus meus templum Remmon, ut adoret ibi, et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re”. (Liber II Regum 5, 18)

  • Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: “Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio”. Dixerat enim sacerdos: “Non occidatur in templo Domini”. (Liber II Regum 11, 15)

  • Musach (id est Porticum) quoque sabbati, quod aedificatum erat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem Assyriorum. (Liber II Regum 16, 18)


“Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade. Confiemo-nos à Sua vontade; é o que podemos fazer. Deus nos libertará, consolará e enorajará.” São Padre Pio de Pietrelcina