Löydetty 9 Tulokset: Zebee

  • Dixitque ad viros Succoth: “Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt, et ego persequor Zebee et Salmana reges Madian”. (Liber Iudicum 8, 5)

  • Responderunt principes Succoth: “Forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, ut demus exercitui tuo panes?”. (Liber Iudicum 8, 6)

  • Quibus ille ait: “Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, triturabo carnes vestras cum spinis deserti et tribulis”. (Liber Iudicum 8, 7)

  • Zebee autem et Salmana requiescebant in Carcar cum omni exercitu suo, quasi quindecim milia viri, qui remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, caesis centum viginti milibus bellatorum educentium gladium. (Liber Iudicum 8, 10)

  • Fugeruntque Zebee et Salmana. Persequens Gedeon comprehendit duos reges Madian Zebee et Salmana, turbato omni exercitu eorum. (Liber Iudicum 8, 12)

  • Venitque ad viros Succoth et dixit eis: “En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi dicentes: “Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, ut demus viris tuis, qui lassi sunt, panes?””. (Liber Iudicum 8, 15)

  • Dixitque ad Zebee et Salmana: “Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor?”. Qui responderunt: “Similes tui, et unusquisque ex eis quasi filius regis”. (Liber Iudicum 8, 18)

  • Dixeruntque Zebee et Salmana: “Tu surge et irrue in nos, quia iuxta aetatem robur est hominis”. Surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit lunulas, quibus colla camelorum eorum decorata erant. (Liber Iudicum 8, 21)

  • Pone duces eorum sicut Oreb et Zeb et Zebee et Salmana, omnes principes eorum, (Liber Psalmorum 83, 12)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina