Löydetty 26 Tulokset: advenae

  • Pepigique cum eis foedus, ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae. (Liber Exodus 6, 4)

  • Advenam non opprimes neque affliges eum; advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti. (Liber Exodus 22, 20)

  • sed sit inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 34)

  • Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis. (Liber Leviticus 25, 23)

  • Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius, (Liber Leviticus 25, 47)

  • Peregrinus quoque et advena, si fuerint apud vos, facient Pascha Domino iuxta praecepta et iustificationes eius; praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae”. (Liber Numeri 9, 14)

  • Cumque laverit, qui vaccae portaverat cineres, vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israel et advenae, qui habitant inter eos, sanctum iure perpetuo. (Liber Numeri 19, 10)

  • Et vos ergo, amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti. (Liber Deuteronomii 10, 19)

  • Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo. Non coques haedum in lacte matris suae. (Liber Deuteronomii 14, 21)

  • Non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentum. (Liber Deuteronomii 24, 17)

  • Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris, ut colligas, sed relinques advenae, pupillo ac viduae. (Liber Deuteronomii 24, 20)

  • Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus advenae, pupilli ac viduae. (Liber Deuteronomii 24, 21)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina