Löydetty 221 Tulokset: cuius

  • Dixit itaque ei David: “Cuius es tu vel unde?”. Qui ait ei: “Puer Aegyptius ego sum servus viri Amalecitae; dereliquit autem me dominus meus, quia aegrotare coepi nudiustertius. (Liber I Samuelis 30, 13)

  • Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: “Cuius est terra?”, et ut loquerentur: “Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel”. (Liber II Samuelis 3, 12)

  • Et fortissimus quoque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur; scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes, qui cum eo sunt. (Liber II Samuelis 17, 10)

  • Et fuit iterum bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Bethlehemites Goliath Getthaeum, cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium. (Liber II Samuelis 21, 19)

  • Dixitque rex ad Semei: “Tu nosti omne malum, cuius tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo; reddit Dominus malitiam tuam in caput tuum. (Liber I Regum 2, 44)

  • Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem — commota sunt quippe viscera eius super filio suo —: “Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum”. E contrario illa dicebat: “Nec mihi nec tibi sit; dividatur”. (Liber I Regum 3, 26)

  • Benabinadab, cuius omnis regio Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem; (Liber I Regum 4, 11)

  • Ieroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus de Sareda, servus Salomonis, cuius mater erat nomine Sarva mulier vidua, levavit manum contra regem. (Liber I Regum 11, 26)

  • Et dixit Elias Thesbites de Thesbi in Galaad ad Achab: “Vivit Dominus, Deus Israel, in cuius conspectu sto. Non erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mei verba!”. (Liber I Regum 17, 1)

  • Dixit Elias: “Vivit Dominus exercituum ante cuius vultum sto: hodie apparebo ei”. (Liber I Regum 18, 15)

  • Qui dixit eis: “Cuius figurae et habitus vir erat, qui occurrit vobis et locutus est verba haec?”. (Liber II Regum 1, 7)

  • Dixit autem Eliseus: “Vivit Dominus exercituum, in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iudae revererer, ne attendissem quidem te nec respexissem; (Liber II Regum 3, 14)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina