Löydetty 1122 Tulokset: dat

  • si autem in luce ambulemus, sicut ipse est in luce, communionem habemus ad invicem, et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato. (Epistula I Ioannis 1, 7)

  • Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius servemus. (Epistula I Ioannis 2, 3)

  • Qui dicit: “Novi eum”, et mandata eius non servat, mendax est, et in isto veritas non est; (Epistula I Ioannis 2, 4)

  • Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis. (Epistula I Ioannis 2, 7)

  • Verumtamen mandatum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, et lumen verum iam lucet. (Epistula I Ioannis 2, 8)

  • qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius. (Epistula I Ioannis 2, 11)

  • et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus. (Epistula I Ioannis 3, 22)

  • Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. (Epistula I Ioannis 3, 23)

  • Et, qui servat mandata eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognoscimus quoniam manet in nobis, ex Spiritu, quem nobis dedit. (Epistula I Ioannis 3, 24)

  • Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. (Epistula I Ioannis 4, 21)

  • In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus. (Epistula I Ioannis 5, 2)

  • Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt, (Epistula I Ioannis 5, 3)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina