Löydetty 655 Tulokset: domum

  • et viderunt eam principes pharaonis et laudaverunt eam apud illum; et sublata est mulier in domum pharaonis. (Liber Genesis 12, 15)

  • Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram. (Liber Genesis 12, 17)

  • et dixit: “Obsecro, domini mei, declinate in domum pueri vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram”. Qui dixerunt: “Minime, sed in platea pernoctabimus”. (Liber Genesis 19, 2)

  • Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt. (Liber Genesis 19, 3)

  • Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul. (Liber Genesis 19, 4)

  • dicens: “Benedictus Dominus, Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei”. (Liber Genesis 24, 27)

  • Cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia, quae evenerant. (Liber Genesis 24, 28)

  • dixitque ad eum: “Ingredere, benedicte Domini, cur foris stas? Praeparavi domum et locum camelis”. (Liber Genesis 24, 31)

  • sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo". (Liber Genesis 24, 38)

  • surge, vade in Paddanaram ad domum Bathuel patris matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. (Liber Genesis 28, 2)

  • reversusque fuero prospere ad domum patris mei, erit mihi Dominus in Deum, (Liber Genesis 28, 21)

  • Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant, (Liber Genesis 29, 13)


“Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação. Que Ela lhe sirva de doce modelo e inspiração na virtude da santa humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina