Löydetty 21 Tulokset: fovea

  • ecce nunc latitat in aliqua fovea aut in aliquo alio loco. Et, cum ceciderit unus quilibet in principio, certo audient et dicent: “Facta est plaga in populo, qui sequitur Absalom”. (Liber II Samuelis 17, 9)

  • eruens animam eius a fovea et vitam illius, ut non transeat canalem mortis. (Liber Iob 33, 18)

  • ut revocet animas eorum a fovea et illuminet luce viventium. (Liber Iob 33, 30)

  • Absconde eos in pulvere simul et facies eorum claude in fovea; (Liber Iob 40, 13)

  • Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum fovea; sepulcrum patens est guttur eorum, molliunt linguas suas. (Liber Psalmorum 5, 10)

  • TETH. Infixae sunt gentes in fovea, quam fecerunt; in laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. (Liber Psalmorum 9, 16)

  • ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea. (Liber Psalmorum 94, 13)

  • Fovea profunda os alienae; cui iratus est Dominus, incidet in eam. (Liber Proverbiorum 22, 14)

  • Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena, (Liber Proverbiorum 23, 27)

  • Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illius fovea inferi. (Liber Ecclesiasticus 21, 11)

  • Formido et fovea et laqueus super te, habitator terrae. (Liber Isaiae 24, 17)

  • Et erit: qui fugerit a voce formidinis, cadet in foveam; et, qui ascenderit de fovea, tenebitur laqueo, quia cataractae de excelsis apertae sunt, et concussa sunt fundamenta terrae. (Liber Isaiae 24, 18)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina