Löydetty 413 Tulokset: fratres

  • duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 32)

  • Et dixit Ioseph fratribus suis: “Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit?”. Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. (Liber Genesis 45, 3)

  • Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum. (Liber Genesis 45, 15)

  • Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: “Venerunt fratres Ioseph!”. Et gavisus est pharao atque omnis familia eius. (Liber Genesis 45, 16)

  • Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: “Ne irascamini in via!”. (Liber Genesis 45, 24)

  • Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: “Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me. (Liber Genesis 46, 31)

  • Ingressus ergo Ioseph nun tiavit pharaoni dicens: “Pater meus et fratres, oves eorum et armenta et cuncta, quae possident, venerunt de terra Chanaan; et ecce consistunt in terra Gessen”. (Liber Genesis 47, 1)

  • Dixit itaque rex ad Ioseph: “Pater tuus et fratres tui venerunt ad te. (Liber Genesis 47, 5)

  • Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorraei in gladio et arcu meo”. (Liber Genesis 48, 22)

  • Simeon et Levi fratres, vasa violentiae arma eorum. (Liber Genesis 49, 5)

  • Iuda, te laudabunt fratres tui; manus tua in cervicibus inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui. (Liber Genesis 49, 8)

  • Benedictiones patris tui confortatae sunt super benedictiones montium aeternorum, desiderium collium antiquorum; fiant in capite Ioseph et in vertice nazaraei inter fratres suos. (Liber Genesis 49, 26)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina