Löydetty 79 Tulokset: fructus

  • Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”. (Liber Genesis 4, 12)

  • Quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino. (Liber Leviticus 19, 24)

  • Quinto autem anno comedetis fructus eorum, ut augeatur vobis proventus eorum. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 25)

  • Sed quinto decimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae, celebrabitis festum Domini septem diebus; die primo et die octavo erit requies. (Liber Leviticus 23, 39)

  • Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro. (Liber Leviticus 23, 40)

  • Sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius; (Liber Leviticus 25, 3)

  • et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et habitabitis super terram, nullius impetum formidantes. (Liber Leviticus 25, 19)

  • Dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum, (Liber Leviticus 25, 21)

  • computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam. (Liber Leviticus 25, 27)

  • venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni congregationi ostenderunt fructus terrae (Liber Numeri 13, 26)

  • Dicesque ad eos: Si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis fructus; (Liber Numeri 18, 30)

  • Benedictus fructus ventris tui et fructus terrae tuae fructusque iumentorum tuorum, partus armentorum tuorum et incrementum ovium tuarum. (Liber Deuteronomii 28, 4)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina