Löydetty 171 Tulokset: homines

  • Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi; homines peccatores non videbunt eam, longe enim abest a superbia et dolo. (Liber Ecclesiasticus 15, 7)

  • Non dicas: “Ille in me impegit”; non enim necessarii sunt ei homines impii. (Liber Ecclesiasticus 15, 12)

  • Virtutem altitudinis caeli ipse conspicit, et omnes homines terra et cinis. (Liber Ecclesiasticus 17, 31)

  • Vasa figuli probat fornax, et homines iustos tentatio tribulationis. (Liber Ecclesiasticus 27, 6)

  • Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum. Et omnes homines de solo, et ex terra creatus est Adam. (Liber Ecclesiasticus 33, 10)

  • ut agnoscerent homines virtutem illius? Et dedit hominibus scientiam Altissimus, ut honoraretur in mirabilibus suis. (Liber Ecclesiasticus 38, 6)

  • Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua praediti, nuntiantes in prophetiis, (Liber Ecclesiasticus 44, 3)

  • homines divites innixi virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis. (Liber Ecclesiasticus 44, 6)

  • Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiram, et congregatio Core in iracundia furoris sui. (Liber Ecclesiasticus 45, 22)

  • Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam. (Liber Ecclesiasticus 49, 19)

  • Et longe adducet Dominus homines, et magna erit desolatio in medio terrae; (Liber Isaiae 6, 12)

  • Propter hoc maledictio voravit terram, et poenas exsolverunt habitatores eius; ideoque imminuti sunt cultores eius, et relicti sunt homines pauci. (Liber Isaiae 24, 6)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina