Löydetty 14 Tulokset: laboribus

  • Adae vero dixit: “Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi, ne comederes, maledicta humus propter te! In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. (Liber Genesis 3, 17)

  • Insuper excussi sinum meum et dixi: “Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis; sic excutiatur et vacuus fiat!”. Et dixit universa multitudo: “Amen!”. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus, sicut erat dictum. (Liber Nehemiae 5, 13)

  • Et humiliavit in laboribus cor eorum, infirmati sunt, nec fuit qui adiuvaret. (Liber Psalmorum 107, 12)

  • Et omnia, quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis nec prohibui cor meum ab omni voluptate, et oblectatum est ex omnibus laboribus, et hanc ratus sum partem meam ab omnibus aerumnis meis. (Liber Ecclesiastes 2, 10)

  • et quis scit utrum sapiens an stultus futurus sit? Et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui sub sole. Hoc quoque vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 19)

  • Nihil melius est homini quam comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis. Et hoc vidi de manu Dei esse. (Liber Ecclesiastes 2, 24)

  • et in amicitia illius delectatio bona, et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem. (Liber Sapientiae 8, 18)

  • Sapientia autem hos, qui eam observant, a laboribus liberavit. (Liber Sapientiae 10, 9)

  • Haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum; honestavit illum in laboribus et complevit labores illius. (Liber Sapientiae 10, 10)

  • Lingua tertia mulieres viratas eiecit et privavit illas laboribus suis. (Liber Ecclesiasticus 28, 19)

  • in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, (Epistula II ad Corinthios 6, 5)

  • non ultra mensuram gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes, crescente fide vestra, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam, (Epistula II ad Corinthios 10, 15)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina