Löydetty 134 Tulokset: maris

  • Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius. (Liber Exodus 15, 19)

  • Numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? Vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient?”. (Liber Numeri 11, 22)

  • Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus, cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri”. (Liber Numeri 14, 25)

  • Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris Magni litore finietur. (Liber Numeri 34, 5)

  • et de Sephama descendent termini in Rebla ad orientem Ain; inde descendent et pervenient ad latus maris Chenereth in oriente (Liber Numeri 34, 11)

  • convertimini et proficiscimini et venite ad montem Amorraeorum et ad omnes vicinos eius: in Araba atque montanis et in Sephela et in Nageb et iuxta litus maris, in terram Chananaeorum et in Libanum usque ad flumen magnum Euphraten. (Liber Deuteronomii 1, 7)

  • Vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris Rubri”. (Liber Deuteronomii 1, 40)

  • Profectique inde venimus in solitudinem per viam maris Ru bri, sicut mihi dixerat Dominus; et circuivimus montem Seir longo tempore. (Liber Deuteronomii 2, 1)

  • omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus; quomodo operuerint eos aquae maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem; (Liber Deuteronomii 11, 4)

  • Populos ad montem vocabunt, ibi immolabunt victimas iustitiae. Qui inundationem maris, quasi lac, sugent et thesauros absconditos arenarum”. (Liber Deuteronomii 33, 19)

  • Audivimus enim quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Aegypto, et quae feceritis duobus Amorraeorum regibus, qui erant trans Iordanem, Sehon et Og, quos interfecistis. (Liber Iosue 2, 10)

  • Quibus auditis, cuncti reges, qui trans Iordanem versabantur in montanis et in Sephela, in omni litore maris Magni, hi quoque, qui habitabant usque ad Libanum, Hetthaeus et Amorraeus, Chananaeus, Pherezaeus et Hevaeus et Iebusaeus (Liber Iosue 9, 1)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina