Löydetty 12 Tulokset: mementote

  • Et ait Moyses ad populum: “Mementote diei huius, in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut non comedatis fermentatum panem. (Liber Exodus 13, 3)

  • “Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini dicens: “Dominus Deus vester dedit vobis requiem et terram hanc”. (Liber Iosue 1, 13)

  • Et perspexi atque surrexi, et aio ad optimates et magistratus et ad reliquam partem vulgi: “Nolite timere a facie eorum; Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris et filiabus vestris et uxoribus vestris et domibus vestris”. (Liber Nehemiae 4, 8)

  • Mementote mirabilium eius, quae fecit, prodigia eius et iudicia oris eius, (Liber Psalmorum 105, 5)

  • Et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum. (Liber I Maccabaeorum 2, 51)

  • mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu. (Liber I Maccabaeorum 4, 9)

  • Et dicetis in die illa: “Confitemini Domino et invocate nomen eius, notas facite in populis adinventiones eius; mementote quoniam excelsum est nomen eius. (Liber Isaiae 12, 4)

  • Mementote istud et confundamini; redite, praevaricatores, ad cor. (Liber Isaiae 46, 8)

  • Mementote legis Moysi servi mei, cui mandavi in Horeb ad omnem Israel praecepta et iudicia. (Prophetia Malachiae 3, 22)

  • Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. (Evangelium secundum Ioannem 15, 20)

  • Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes. (Epistula ad Hebraeos 13, 3)

  • Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. (Epistula ad Hebraeos 13, 7)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina