Löydetty 565 Tulokset: nobis

  • qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu. (Epistula ad Colossenses 1, 8)

  • et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta, (Epistula ad Colossenses 2, 13)

  • delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci; (Epistula ad Colossenses 2, 14)

  • orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, (Epistula ad Colossenses 4, 3)

  • A vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui; (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 8)

  • ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 9)

  • sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)

  • ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 8)

  • Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui creditis. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 13)

  • Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis, ut relin queremur Athenis soli, (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 1)

  • Nunc autem, veniente Timotheo ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut nos quoque vos; (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 6)

  • De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut — quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo, sicut et ambulatis — ut abundetis magis. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 1)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina