Löydetty 601 Tulokset: nomen

  • De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 18, 21)

  • Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 12)

  • Et ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum. (Liber Leviticus 20, 3)

  • Sancti erunt Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui offerunt et ideo sancti erunt. (Liber Leviticus 21, 6)

  • Sacerdotis filia, si profanaverit se stupro, profanat nomen patris sui; flammis exuretur. (Liber Leviticus 21, 9)

  • “Loquere ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his, quae consecrata sunt filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctum meum, quae ipsi offerunt mihi. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 2)

  • Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus, qui sanctifico vos (Liber Leviticus 22, 32)

  • Cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei, adductus est ad Moysen; vocabatur autem mater eius Salomith filia Dabri de tribu Dan. (Liber Leviticus 24, 11)

  • et, qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis coetus, sive ille peregrinus sive civis fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. (Liber Leviticus 24, 16)

  • Omnes, qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 46)

  • Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis”. (Liber Numeri 6, 27)

  • Vocaverunt nomen loci illius Tabera, eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini. (Liber Numeri 11, 3)


“É necessário manter o coração aberto para o Céu e aguardar, de lá, o celeste orvalho.” São Padre Pio de Pietrelcina