Löydetty 22 Tulokset: parvulis

  • Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem, (Liber Genesis 46, 5)

  • domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen. (Liber Genesis 50, 8)

  • Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: “Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus?”. 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem, qui dixit eis: “Ite, sacrificate Domino Deo vestro. Quinam sunt qui ituri sunt?”. 9 Ait Moyses: “Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis; est enim sollemnitas Domini nobis”. 10 Et respondit eis: “Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis? 11 Non fiet ita, sed ite tantum viri et sacrificate Domino; hoc enim et ipsi petistis”. Statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis. (Liber Exodus 10, 7)

  • Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis. (Liber Exodus 12, 37)

  • Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et filiis et parvulis. (Liber Numeri 16, 27)

  • At illi prope accedentes dixerunt: “Caulas ovium fabricabimus pro iumentis nostris, parvulis quoque nostris urbes; (Liber Numeri 32, 16)

  • Aedificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ovibus et, quod polliciti estis, implete”. (Liber Numeri 32, 24)

  • Cunctasque urbes eius in tempore illo cepimus et percussimus anathemate singulas civitates cum viris ac mulieribus et parvulis; neminem reliquimus in eis superstitem, (Liber Deuteronomii 2, 34)

  • absque uxoribus et parvulis ac iumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis, (Liber Deuteronomii 3, 19)

  • Nihil ex his, quae Moyses iusserat, omisit legere, sed universa replicavit coram omni congregatione Israel, mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos morabantur. (Liber Iosue 8, 35)

  • Omnis vero Iuda stabat coram Domino cum parvulis et uxoribus et liberis suis. (Liber II Paralipomenon 20, 13)

  • a mortuis manu tua, Domine, a mortuis, quorum defecit portio vitae. De reconditis tuis adimpleas ventrem eorum, saturentur filii et dimittant reliquias parvulis suis. (Liber Psalmorum 17, 14)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina