Löydetty 744 Tulokset: quoque

  • Cum autem sis iustus, iuste omnia disponis; ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare exterum aestimas a tua virtute. (Liber Sapientiae 12, 15)

  • Multos quoque supplantavit suspicio illorum, et species vana decepit sensus illorum. Sine pupilla deerit lux, sine scientia deerit sapientia. (Liber Ecclesiasticus 3, 26)

  • In die illa radet Dominus in novacula conducta e regione trans flumen C in rege Assyriorum C caput et pilos pedum et barbam quoque abradet. (Liber Isaiae 7, 20)

  • Abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani: “Ex quo dormisti, non ascendit, qui succidat nos”. (Liber Isaiae 14, 8)

  • et dixit: “Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi”. (Liber Isaiae 23, 12)

  • Verum hi quoque prae vino vacillant et prae ebrietate nutant; sacerdos et propheta vacillant prae ebrietate, absorpti sunt a vino, nutant in ebrietate, vacillant in visione, fluctuant in iudicio. (Liber Isaiae 28, 7)

  • Annuntiate, quae ventura sunt in futurum, ut sciamus quia dii estis vos; bene quoque aut male facite, ut inspiciamus et videamus simul. (Liber Isaiae 41, 23)

  • Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam”. (Liber Isaiae 42, 9)

  • Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus eius, ad contemptum in anima, ad abominatum in gente, ad servum dominorum: “Reges videbunt et consurgent, principes quoque et adorabunt, propter Dominum, quia fidelis est, Sanctum Israel, qui elegit te”. (Liber Isaiae 49, 7)

  • Filii quoque Mempheos et Taphnes decalvabunt tibi verticem. (Liber Ieremiae 2, 16)

  • Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio; et, si introiero in civitatem, ecce attenuati fame; propheta quoque et sacerdos abierunt per terram nescientes”. (Liber Ieremiae 14, 18)

  • cunctis quoque regibus aquilonis de prope et de longe, unicuique post fratrem suum et omnibus regnis terrae, quae super faciem eius sunt; et rex Sesach bibet post eos. (Liber Ieremiae 25, 26)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina