Löydetty 167 Tulokset: sapientia

  • Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “Sapiens efficiar”. (Liber Ecclesiastes 7, 23)

  • Quis talis, ut sapiens est? Et quis cognovit solutionem re rum? Sapientia hominis illuminat vultum eius, et durities faciei illius commutatur. (Liber Ecclesiastes 8, 1)

  • Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine, sed sapientia pauperis contemnitur, et verba eius non sunt audita. (Liber Ecclesiastes 9, 16)

  • Melior est sapientia quam arma bellica; sed unus, qui peccaverit, multa bona perdet. (Liber Ecclesiastes 9, 18)

  • Muscae morientes perdunt et corrumpunt oleum unguentarii. Gravior quam sapientia et gloria est parva stultitia. (Liber Ecclesiastes 10, 1)

  • Si retusum fuerit ferrum, et aciem eius non exacueris, labor multiplicabitur, sed lucrum industriae erit sapientia. (Liber Ecclesiastes 10, 10)

  • Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis. (Liber Sapientiae 1, 4)

  • Spiritus enim diligens hominem est sapientia et non absolvet maledicum a labiis suis, quoniam renum illius testis est Deus et cordis illius scrutator verus et linguae eius auditor; (Liber Sapientiae 1, 6)

  • Clara est et, quae numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his, qui diligunt eam, et invenitur ab his, qui quaerunt illam. (Liber Sapientiae 6, 12)

  • Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem. (Liber Sapientiae 6, 22)

  • et laetatus sum in omnibus, quoniam sapientia antecedit ista, et ignorabam quoniam horum omnium mater est; (Liber Sapientiae 7, 12)


“Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina