Löydetty 553 Tulokset: secundum

  • A facie enim regis et septem consiliatorum eius missus es, ut visites Iudaeam et Ierusalem secundum legem Dei tui, quae est in manu tua, (Liber Esdrae 7, 14)

  • Tu autem, Esdra, secundum sapientiam Dei tui, quae est in manu tua, constitue praesides et iudices, ut iudicent omni populo, qui est trans flumen, his videlicet, qui noverunt legem Dei tui; sed et imperitos docete. (Liber Esdrae 7, 25)

  • Et post omnia, quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, non iudicasti secundum iniquitates nostras et dedisti nobis salutem, sicut est hodie, (Liber Esdrae 9, 13)

  • percutiamus foedus cum Domino Deo nostro, ut proiciamus universas uxores et eos, qui de his nati sunt, iuxta voluntatem Domini et eorum, qui timent praeceptum Domini Dei nostri, et secundum legem fiat. (Liber Esdrae 10, 3)

  • Surrexit ergo Esdras et fecit principes sacerdotum et Levitarum et omnem Israel iurare, ut facerent secundum verbum hoc, et iuraverunt. (Liber Esdrae 10, 5)

  • statuimus nos in inferioribus post murum in locis apertis, et ordinavi populum secundum familias cum gladiis suis et lanceis suis et arcubus suis. (Liber Nehemiae 4, 7)

  • Et iratus sum nimis, cum audissem clamorem eorum secundum verba haec. (Liber Nehemiae 5, 6)

  • et dixi eis: “Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Iudaeos, qui venditi fuerant gentibus, secundum possibilitatem nostram; quin potius et vos vendetis fratres vestros, ut vendentur nobis?”. Et siluerunt nec invenerunt quid responderent. (Liber Nehemiae 5, 8)

  • A die autem illa, qua praeceperat rex mihi, ut essem dux in terra Iudae, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxerxis regis, per annos duodecim ego et fratres mei annonas, quae ducibus debebantur, non comedimus. (Liber Nehemiae 5, 14)

  • Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia, quae feci populo huic. (Liber Nehemiae 5, 19)

  • Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices, et respondi eis iuxta sermonem priorem. (Liber Nehemiae 6, 4)

  • Et misi ad eum dicens: “Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris; de corde enim tuo tu componis haec”. (Liber Nehemiae 6, 8)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina