Löydetty 8 Tulokset: tace

  • Cui responderunt: “Tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum, ut habeamus te patrem et sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israel?”. (Liber Iudicum 18, 19)

  • Dixit autem ei Absalom frater suus: “Num Amnon frater tuus fuit tecum? Sed nunc, soror, tace: frater tuus est; neque affligas cor tuum pro re hac”. Mansit itaque Thamar desolata in domo Absalom fratris sui. (Liber II Samuelis 13, 20)

  • Cui Thobi dicebat: “Tace, noli computare, soror; salvus est filius noster, sed certe mora fuit illis ibi, et homo, qui cum illo ivit, fidelis est et est ex fratribus nostris. Noli taediare pro illo, soror, iam veniet”. (Liber Thobis 10, 6)

  • Et illa dixit: “Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus”. Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: “Dimitte me. Scio enim quia pater meus et mater mea non credunt se adhuc visuros me. Nunc itaque peto, pater, ut dimittas me, et eam ad patrem meum; iam tibi indicavi quomodo illum reliquerim”. (Liber Thobis 10, 7)

  • Attende, Iob, et audi me et tace, dum ego loquor. (Liber Iob 33, 31)

  • Quod si non habes, audi me; tace, et docebo te sapientiam”. (Liber Iob 33, 33)

  • et tollet eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: “Numquid adhuc est penes te?”. Et respondebit: “Non est”; et dicet ei: “Tace!”; non est qui recordetur nominis Domini. (Prophetia Amos 6, 10)

  • Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: “Tace, obmutesce!”. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Marcum 4, 39)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina