Löydetty 539 Tulokset: venit
Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos. (Evangelium secundum Ioannem 8, 2)
Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari. (Evangelium secundum Ioannem 9, 4)
et dixit ei: “Vade, lava in natatoria Siloae!” — quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit et venit videns. (Evangelium secundum Ioannem 9, 7)
Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant. (Evangelium secundum Ioannem 10, 10)
Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem. (Evangelium secundum Ioannem 11, 17)
Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. (Evangelium secundum Ioannem 11, 20)
Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum; (Evangelium secundum Ioannem 11, 29)
Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. (Evangelium secundum Ioannem 11, 38)
Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus. 2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. (Evangelium secundum Ioannem 12, 1)
In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam, (Evangelium secundum Ioannem 12, 12)
acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: “Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel!”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 13)
“Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 15)