Löydetty 523 Tulokset: vero

  • Dixit vero Deus: “Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum, et appareat arida”. Factumque est ita. (Liber Genesis 1, 9)

  • Nomen vero fluminis tertii Tigris: ipse vadit ad orientem Assyriae. Fluvius autem quartus ipse est Euphrates. (Liber Genesis 2, 14)

  • Appellavitque Adam nominibus suis cuncta pecora et universa volatilia caeli et omnes bestias agri; Adae vero non inveniebatur adiutor similis eius. (Liber Genesis 2, 20)

  • de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus illud, ne moriamur”. (Liber Genesis 3, 3)

  • Adae vero dixit: “Quia audisti vocem uxoris tuae et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi, ne comederes, maledicta humus propter te! In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae. (Liber Genesis 3, 17)

  • Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”. (Liber Genesis 4, 1)

  • ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius. (Liber Genesis 4, 5)

  • Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema. (Liber Genesis 4, 22)

  • septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies”. (Liber Genesis 4, 24)

  • Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan. (Liber Genesis 5, 9)

  • Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth. (Liber Genesis 5, 32)

  • Noe vero invenit gratiam coram Domino. (Liber Genesis 6, 8)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina