Löydetty 10 Tulokset: vocaberis

  • dicens: “Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum”, et appellavit eum Israel. (Liber Genesis 35, 10)

  • Et restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus; post haec vocaberis Civitas iustitiae, Urbs fidelis”. (Liber Isaiae 1, 26)

  • Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon; sede in terra sine solio, filia Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. (Liber Isaiae 47, 1)

  • Sede tacens et intra in tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra Domina regnorum. (Liber Isaiae 47, 5)

  • Et reaedificabit gens tua ruinas antiquas; fundamenta generationis et generationis suscitabis: et vocaberis restitutor ruinarum, instaurator viarum, ut habitentur. (Liber Isaiae 58, 12)

  • Et videbunt gentes iustitiam tuam, et cuncti reges gloriam tuam; et vocaberis nomine novo, quod os Domini nominabit. (Liber Isaiae 62, 2)

  • Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis Beneplacitum meum in ea, et terra tua Nupta, quia complacuit Domino in te, et terra tua erit nupta. (Liber Isaiae 62, 4)

  • Et vocabunt eos Populus sanctus, Redempti a Domino; tu autem vocaberis Quaesita, Civitas non derelicta”. (Liber Isaiae 62, 12)

  • Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius, (Evangelium secundum Lucam 1, 76)

  • adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas” — quod interpretatur Petrus C. (Evangelium secundum Ioannem 1, 42)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina