Löydetty 74 Tulokset: Cogitationes

  • quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes, (Liber Numeri 15, 39)

  • Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum. (Liber Deuteronomii 31, 21)

  • Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes. (Liber I Samuelis 2, 3)

  • Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario: omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quæsieris eum, invenies: si autem dereliqueris eum, projiciet te in æternum. (Liber I Paralipomenon 28, 9)

  • Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi. (Liber Esther 12, 2)

  • qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod cœperant ; (Liber Iob 5, 12)

  • Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum. (Liber Iob 12, 5)

  • Dies mei transierunt ; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. (Liber Iob 17, 11)

  • Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. (Liber Iob 20, 2)

  • Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas. (Liber Iob 21, 27)

  • Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. (Liber Psalmorum 32, 10)

  • Consilium autem Domini in æternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. (Liber Psalmorum 32, 11)


“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina